monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.99 > bnf7877.96 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 6
Unde etiam magnificus et gloriosus ac incomprehensibilis Deus dedit magnum praesidium mittens Filium suum in pudicitiam virginitatis, quae non potuit habere ullam varietatem macularum in sua virginitate unde ipsa molliretur. Ibi non potuit nec esse debuit ulla pollutio carnis in mente Virginis, quia interfectrix et mortificatrix mortis generis humani, ipsamet nesciente, ut in somno decepta est, quando Filius Dei in magno silentio venit in auroram, videlicet in humilem puellam. Mors quasi secura processit nesciens vitam, quam illa dulcis Virgo portavit; quia sibi absconsa erat eius virginitas.